Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
116. Sed cavetur ille ut libet profundus ,non tamen ideo metum omnem , atque periculum sem* per subrpovebit. Quam facile enim evenire poterit, ut non ad ipsam mali sedem , sed ad terram* solidam descendat j quorsum ignes, et aliae substantiae elasticae in cavernis , et hiatibus vicinis natae, penetrare, ac semet exonerare non possint. Ad ipsum igitur focum , et officinam subterrane* am elasticorum spirituum fodiendum foret; quis autem hujus locum in superficie terrae positus sio determinabit, ut ad eam puteo se perventurum confidat ? Denique si ponamus etiam puteum hunc debito loco in terram demissum esse, adhuc tamen metum omnem mali non excludet, evenire enim poterit, ut alio, et sat forte vicino loco terrae mo* tus oriatur, ac ad ipsum puteum, et ultra illum violentus propagetur, ad quod proinde evitandum puteos hos non solum ad plures centenas orgias profundos , sed et quam plurimos ubique fodi o- porteret, ut elasticae substantiae, ubicunque in terris natae, facilem per hos ad auras fugam habeant. Patet itaque remedium hocce cum theoria terrae motus apprime quidem consentire, non tamen ab homine ad effectum facile deduci posse. 117. Sunt, qui censeant, plateas urbium directioni, qua terrae motus venire solet, accommodandas esse, ut minus ab eo noxae ferant. At remedium hoc ipso malo pejus nobis semper visum est, quod urbes integras, nostra manu ultro prosterni, ac plateas alia directione, qua scilicet terrae motus plerumque venire solet, a fundamentis excitari deposcat. Sed pone has jam sic reipsa stare, anne terrae motus directioni huic sic alligatus est, ut alia venire non possit? ac aliam aedium, platearumque directionem non exigat? Manifestum rei exemplum dat nobis terrae motus Mdrensis, cujus directionem longe nunc aliam esse, ac primum