Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
110 mum fuit, e plurium relationibus accepimus. Patet itaque e directione aedium nullum certum malo remedium adferri , et cum ipsa terrae motus theoria male cohaerere. ii8. Erit jam forte quispiam , qui efficax quodpiam tanto malo remedium a nobis proponi desideret. At fateri cum dolore cogimur, nullum hactenus mortalibus notum esse , in quo animus conquiescere valeat. Eodem hic prorsus cum veteribus loco stamus, nec proinde aliud quam quod Seneca quondam scripsit; dicere possumus: Veniet forte tempus, quo posteri, tam aperta nos nesciisse mirentur.
/