Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

íoö viem cuniculis cavata. Hocce medio usi quon­dam fuere Romäni imprimis, in Vetusto suo Gapi- olio , a terrae motu defendendo , quod reipsa et­iam nullam unquam injuriam ab hoc malo tulisse, eorum scriptores profitentur. Taurini quoque in Persia, post entem illam ruinam , quam illic terrae motus anno 1721. die 26. Aprilis causavit, crebri cavati sunt putei, qui terrae motum antea ei loco jam familiarem, penitus sustulisse censen­tur. Nullum siquidem ex eo tempore vel indicium terrae motus in ea parte observetur, Bertolon. p. 252. Et profecto foramina a summo in ima terrae demissa, et aperturae diversarum cavitatum, sunt ut viae quaedam spiritus elastici, in visceribus ter­rae nati, considerandae. Huic causae tribuendum videtur, quod montanas patriae nostrae urbes,sub quibus eviscerati montes , crebris hiant meatibus, nunquam cum injuria quapiam tremuisse sciamus, licet propingua illis loca , ignara mali hujus haud essent. Caeterum tamen, et hocce remedium non tanti esse putamus ; ut commendari a nobis possit. Quis enim nescit, substantias elasticas terram mo­ventes, profundius plerumque in ea latere, quam ut ad eas humana manus penetrare possit? Pro­fecto magis illas a superficie terrae in ima rece­dere, quam celsissimorum montium vertices supia eandem in altum excurrunt , dubitari non potest; cum, ut supra vidimus, excusso non raro terrae fornice , praecelsos montes ex toto terra suo sinu recondat, ae insuper cava nonnunquam loca su­per eos relinquat, lacus profundos praebitura. Ad hanc igitur profunditatem terra excavanda foret ; ad focum ipsum subterraneorum ignium , et alia­rum elasticarum substantiarum penetrandum esset illi, qui spiritibus elasticis per puteos expeditam ad auras viam parare vellet; quis autem ad tan­tam profunditatem plures c,entenas orgias multum excedentem, puteum cavabit? 11Ö.

Next

/
Thumbnails
Contents