Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

et modum quo eos generat, exposuimus, res ipsa jam a nobis exigere videtur, ut de remediis etiam tantorum malorum quidpiam adieramus , danda essent itaque trepidis solatia , et demendus timor ille, contra quem nullum pectus natura satis mu­nivit. Stukeley, ejusque sectatores Bertholon, Vi- venzio, et nonnulli alii systemati electrico innixi, ad perticas electricas , tanquam salutis quasdarn aras confugiunt, hisque solis in ruinam laboranti terrae, modum poni posse existimant. In hunc finem perticas metallicas e profundo terrae, in al­tum educi cupiunt , ac utroque extremo plurimis cuspidibus instructas volunt, ut inferioribus flui­dum electricum e terra in se sugere, superioribus autem idem in auras effundere valeant, atque ita aequilibrium coelum inter , et terram reducere. Germanici quoque nonnulli scriptores, inter quos Viedeburg. Jena 8. per pyramides, condu­ctoribus electricis instructas, vim injuriose terras moventem, infringi posse existimant, eo prorsus modo , quo furor nubium electricarum compesci solet. At vero quam parum in his praesidii spe­rare liceat, quivis inveniet, si ad ea, quae de cau­sa terrae moduum supra attulimus respexerit, ex iis enim abunde intelliget, nexum illum, qui inter electricitatem, et fulmineas tempestates indubita­tus est, inter eandem electricitatem, atque terrae motum omnino abesse, longeque aliis, quam ele­ctricis viribus in motum terras agi. Unde etiam vim perticarum offensivam, frustra contra vim ter­ram moventem adhibebit. n5. Veteres, altis in terram defossis puteis, cuniculisque subterraneis, terrae motum impediri credebant. Crebri specus inquit Plinius Htst. Nat. Li. II. C. 79. remedium praebent: Conceptum e- nim spiritum exhalant; quod in certis notatur oppidis, quae minus quatiuntur, crebris ad elü­li 2 viem

Next

/
Thumbnails
Contents