Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
ladiensi provincia, atque in ipso litore Balatonis inter Sió-Fok, et Balaton-Kajár, nec ignotum est, eosdem saepe in magna terrae profunditate delitescere. Quid quod, et sulphur non paucis in locis occurrat: Hoc quippe e visceribus montium e- ducunt, quae Almasienses, et parcius Budenses , hoc forma pyritae offendimus in argilla ad Po- máz. Prope thermas caesareas Budenses in lapi- cidina. Frequens etiam est in lithantracibus omnibus memoratis, et mineris his contiguis, unde illi humore, et aere contacti non modo facile fatiscunt, sed et incalescunt, et inflammantur, qua qualitate imprimis Sarisapienses notantur. Adsunt denique pluribus in locis montium mediterraneorum non dubia ignis subterranei, atque latentium combu- stibilium indicia : aquae nimirum tepidae, calidae- que Tatae, ad Almás, Strigonii, duobus in locis Veterobudae, in pluribus Budae nec non ad Keszthely , quin , et in vicinia loci terrae motuum : vel- ut in Bodaik, Csurgó, in territorio Guthensi Sz. Györgyensi, et in praedio Atya scaturientes, quae cum jam a saeculis calorem ex imis terrae visceribus educant, docent utique in dictis montibus ingentem vim materiarum combustibilium contineri. His igitur in considerationem sumptis non vane concludimus per humorem a copiosis pluviis altius penetrantem excitatum esse subterraneum incendium, quo supposito fluidorum elasticorum genesis, effectus item, et phaenomena terrae motus dicto supra modo haud difficilem habent explicatum. CAPUT VI. De Remediis contra terrae motum. 114. Posteaquam tristia terrae motus phaenomena breviter recensuimus , atque etiam causam illorum et io6