Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

101 plurimorum testimoniis accepimus. Sed vel ma­xime ignes hi terribiles, terrae motus amici, vi­deri possunt in montibus ignivomis } qui licet qui­dem eo ipso tempore, quo motus in eo monte, ac circa illum durat, nondum manifesti sint, ab iis tamen dum quaerunt exitum, terram concuti, pru­denter dubitare non possumus. Confirmatur id eo etiam, quod si consumtis forte per sa.ecula sub­stantiis inflammabilibus, ignes, et aliae substantiae elasticae creari sub terris desinant, vulcanusque, ut dicimus extinguatur•, vicina illi regio terrae mo­tu vexari desinat, nisi forte alibi, natus peregri- nusque aliunde eo adveniat. Hoc defuncta malo est provincia (Avergnensis ) Alvernia in Gallia. Hoo adflicta olim videtur fuisse Germania, in defluxu Rheni, intra (Bingen) Bingium, et Bonnam. Utro- bique enim plures exstincti vulcaoi detecti sunt, qui velut jam defessi malis $ hodie altum tacent. Ds Jjüc Geschichte der Erde P. I. epist. 82. 110. Dicit quarto Stukeleius; quod si terrae motus a subterranea effervescentia haberetur, tunc adminus , dum plurium centenorum milliarium ter­rae massa concutitur, fontes, scaturigines, et flu­vios mutari oporteret. At vero quis negabit haec reipsa etiam fieri, quum motus terrae validi, aut ignis vulcanorum saeviunt. Certe jam Seneca Nat, Quaest. L. VI, Cap. 1, id genus mutationes saepius causatas fuisse, manifeste docet. Terrae motus, quem anno 15,3S, mons Cenisius (Monte di Cenere) causavit, replevit eodem tempore lacum Lucrinum lapidibus, terra, et cineribus, ut lacus hic jam lu­team paludem referat. Inarrc Gedanken iibzr Vulcanen p. 4- Ea ipsa die^, qua supra memora­tus motus Ulissiponem convellebat, aqua minera­lis thermarum ( Chaufontaine ) non procul Leodia dissita, reddita est notabiliter frigidior. Anno 16Ő0. quo partem Galliae intra Burdigalam (Bot-

Next

/
Thumbnails
Contents