Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
102 deaux ) et Narbonam terrae motu» magna strage vastavit, plures calidi fondes frigere, vimque medicam amittere coeperunt. Nos ipsi in novissimo terrae motu Mórensi, ad possessionem Csernye , apertis in terra, alias sicca, pluribus rimis, turbidam flavescentemque aquam erupisse, puteos altos ex toto aquis repletos esse, omnium incolarum testimoniis accepimus. In Bodajk autem perennem scaturiginem pone Ecclesiam aquas perdidisse vidimus. Similem aquarum in puteis mutationem Bononiae, pridie terrae motus accidisse, supra retulimus. Budae quoque anno 17Ő1 , orto terrae motu, e monte S. Gerardi novam scaturiginem calidarum aquarum apertam esse, largumque illius rivurn, usque in hodie per suburbii Tabán plateam principalem currere, quotidie intuemur. Quid de Sti. Laurentii flumine dicamus , quem priori saeculo terrae motu jactatum, in plurimis locis lectum mutasse indubiis relationibus accepimus. In America nuper aliae factae mutationes. ili. Objicit quinto quod navis in medio vastissimi maris posita, orto terrae motu succussiones sentiat, iis nihil absimiles, quas persentiscere solet, dum ad scopulos, aut littora incaute allidit. Hoc ipsum autem a celeriore quadam causa,quam explosionibus subterraneis oriri debere existimat. Non credimüs esse quempiam, qui non facile concipiat, qua ratione navis, in medio aquarum posita succuti possit. Si modo animadverterit, fundum ipsum maris, cum totis aquarum molibus ei incumbentibus, aequa vi jactari. At e contra non assequetur facile, qua ratione electricitas eundem aquarum , et navis motum causare possit. Etenim ubi tam enormis copia fluidi electrici, quae naves , ducentis, et amplius milliaribus in mari a foco remotas, violenter succutere, ac per plura millia miUiariupi quadratorum diffusas aquas, tanta cum ve-