Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
IOO vero dum ab extus accenduntur, «orumque ignes ad auras viam expeditam habent. 109. Dicit tertio in multis terráe motibus, et nominatim quidem in Londinensi illo, ad plura jnilliaria partem in omnem propagato, nil quidquam de igne, fumo, vapore, aut odore observatum fuisse. At licet haec forte phaenomena in terrae motu Londinensi , et multis aliis observata non sint, inde tamen haud rite concluseris, ea non accidisse lo''i^'aliis , ut silvis, agris, paludibus, in quibus observari nequiverint. Sed si etiam nulla reipsa ignium, ac vaporum indicia data sunt; id tamen eorum in terrae motu praesentiam non excludit, verum indicat solum, eum motum non sat vehementem fuisse, et massam terrae foco incumbentem , crassiorem , validioremque exstitisse , ac ut per illam eruptio alicubi fieri potuisset. Ignes proinde subterraneos per cavernas varias, rimas, et poros in terra demum dispergi, ac dissipari debuisse. Si validiores terrae motus respexisset Stu- heleius , profecto ignes hos subterraneos, systemati suo usque adeo adversos, etsi minime id cuperety jam in scriptis veterum videre tamen debuisset. E recentioribus, terrae motibus notum est, Ulis- sipone anno 1755. erupisse ffammas e terrae sinu, unamque partem infelicis urbis hoc subterraneo incendio in ruinas datam esse. Messinae quoque muros, quos terrae motus primus dubios adhuc reliquerat, per ignes e terra erumpentes, in auras ejectos esse. Nil minus his ignibus , quam undis e mari egressis saevitum est in urbem Limam, anno 1746. saepius jam antea hoc malo defunctam, Plinius quoque testis est, orto terrae motu tempore pugnae ad lacum Trasimenem, flammas e mediis aquis emersisse, totumque lacum rexisse! In motu terrae Comaromiensi , anno 1763. pluribus in locis fumum, et undas fervidas e terra effusas, plu-