Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

hiatus ad milliaria sub terra protensos ,-manife­stos faciunt nobis non pauci rivi, et vasta flumi­na , quae medio in cursu a terra glutiuntur non amplius, aut saltem post longos, coecosque sub ter­ris errores in auras iterum emersuri. Quaerit Afer fluvium Nigrum alte sub pedibus labentem, quem paulo antea avida vorago intercepit. Tigris quo­que in medio itineris siccatur , et paulatim non apparentibus damnis minuitur primum , dein con­sumitur. Quo illum putas abire? nisi in obscura terrarum utique cum videas emergere iterum non minorem eo qui prior fluxerat. Silentio praeteri­mus alia, nam vel his, de indubitata existentia ca­vernarum ad necessitudinem satis dictum putamus, 108. Ait secundo Stukeleius, ejusque sectato­res, quod si stratum lithantracum in terra demer­sum ab extus accendatur, nullus terrae motus hos subterraneos ignes consequatur, concludit itaque in lithantracum, aliarumque similium substantiarum ignibus, terrae motum reponi non posse. At vero infirmitatem argumenti hujus facile quisque perspi­ciet , qui animadverterit, iithantraces ab extus ac­censos, cum atmosphaera semper communicare , nec absque aere ardere posse* ac si etiam ignes hi successive profundius penetrent, semper tamen eos, et reliquas substantias elasticas evolutas, per factos hac combustione hiatus, in aera facile e- vadere posse, quin sub terris accumulari debeant. Ideoque nullum terrae motum causare poterunt. Experimur istud in vulcanis, qui nunquam terrae motum causant, dum jam ignes, et alias substan­tias elasticas in auras evomunt, sed tunc solum, dum natae hae substantiae viam ad auras evaden­di liberam non habent, sed eam primo sibi ape­rire debent. Tali igitur solo casu, et Iithantraces, sub terris accensi, terrae motum dare possunt, non G a v#­99

Next

/
Thumbnails
Contents