Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
minor sit caloris varietas , supra diversa terrae loca, minor ergo, et differentia ponderum in columnis aereis. 10 2. Ait Stukeleius cum multis aliis, varios terrae motus describentibus,- quod tumultus subterraneus , terrae motum communiter praecedat, quod nos ipsi inMórensi motu factum esse, fide dignis relationibus accepimus. Phaenomenon hocce in partem suae theoriae trahere conatur , quod tamen directe illi adversum est. Istud enim inde iit, quod tumultus per subterraneam explosionem in foco factus, per terram solidam, saxaque multo melius, et celerius propagetur, ad nos, quam per aera propagari solet. Et quidem secundum experimenta in Dania, Anglia, item novissime ia Gallia a Gay Lusae, et Hassenfratz, in Germania a Chladnio instituta, sonus omnis 16, imo et 17 vicibus celerius decurrit per corpora solida, quam per aera propagari consvevit. Cum igitur per aera intra min. sec. 173 orgias Paris, percurrat, per solida conficiet spatium 2941, qua celeritate cum terrae motus non propagetur , potest jam tumultus subterraneus factarum explosionum prius , quam ipsa exagitatio terrae vehemens ex suo foco ad nos devenire. Esset terrae motus, illius, et tumultus subterranei causa sola electricitas, e claustris subterraneis in auras violenter erumpens, sonus illam praeire nullo modo posset, cum ejus celeritas post lucem maxima sit, multoque major quam sit ea soni etiam per solida propagati. Prius itaque in atmosphaeram, ac illius nubem quampiam exili- ret, faciemque terrae eodem momento succuteret, quam tumultus ab imo ad nos allabi posset. io3. Exposuimus hactenus argumenta, quibus Stukeleius , et hodierni ejus sectatores, causam o- mnis terrae motus in electricis viribus sitam esse contendunt, atque ut opinamur, talia esse ostendimus 'y 94