Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

mus j* ut in iis mens physici conquiescere omnino non possit. Justum jam esse duximus , ut eorum etiam difficultatibus contra systema primum, quod Sequimur, directis, paucis respondeamus. Solvuntur difficultates Pontra systema i. positae. 104. Ait 1. Stuhelius in articulo primo suae dissertationis: cavernas illas subterraneas , quas systema primum supponit , certis argumentis a nobis demonstrari non posse , totumque terrae globum, ut solidum , et plenum assumi debere. At vero non parum refellunt opinationem hanc ipsa jam veterum scriptorum monumenta , dum docent: integras olim gentes in antris habitasse. Certe Pli­nius diserte testatur L.y.cap. 56. Laterarias, et do­mos primum per Euryalos, et Hyperbios fratres Athenis constitutas esse, antea specus pro domibus fuisse. Idem confirmat Diodorus Siculus JAist. L. I. cap. 8. Idem Strabo de Italia scribens : p. 225. sunt quaiuor inquit montanae gentes: Tarati, Sossinati, Balari, Aconites , in speluncis habi­tantes, et quamquam agrum habeant sementi aptum, tamen negligenter colunt, et aliorum o- pera diripiunt. Quid aliud loquntur Trogloditae, quorum non paucos in parte meridionali Aegypti, alios, in occidentali sinus Arabici littore in Arabia alios antra inhabitasse fert Strabo p. 42> 78o. Plures quoque hujus generis populos in Scythiae parte una, ac pleraque Hircania fuisse, qui frigo­ris causa solas cavernas pro sedibus habebant , Cellarius T. 2. p. 835. et Strabo pag. 2. yy3. 5o6. testantur. Quis non meminit antri, quod Tourne fortius in Antiparos, una ex Cycladis reperit , et in suo Levantico itinere, tam nobiliter descriptum nobis reliquit. Cui physico non notum est, exhalationi« bua

Next

/
Thumbnails
Contents