Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
34 sus et indulgens in rebus parvi vel nullius ponderis, intrepidus tamen et fortis; ubi pro gravi decidendum objecto; particeps et benignus, sincera in religionem ejusque solatia ductus reverentia; nec justo plus taciturnus, sed minus adhuc blattero aut confabulator inanis; adtentionc potius integra aegrum ambiens; haud elatus, sed nec plebejus, haud exquisite speciosus, nec scholasticus, verum ubivis medium observans; nec pathematibus agitatus aut animo facile effervens, verum placidus et sobrius; qualem aegri fiducia exposcit. — Officium ei princeps, quod domi suae in emolumentum aegrorum praestat est diarium medicum, sedulo conscriptum. A strepitu diei remotus, sub placatis noctis concubiis sobriae meditationi super eventus diei, scripula quaedam consecrat, criterio strenui facta dictaque perlustrans; et, quod quietum noctis studium luce collustrat alia, casto nunc submittit scrutinio, verum et utile, quod agnovit amplectens. Ad imam enim medullam penetrasse et suscepisse objectum , est veri in arte magistri; mechanica quaevis imitatio et methodica negotiositas, pro dependente loquitur animo,—Permagnus Boerhaav e, venerandus Batavorum Machaon, et longe plurimi medicinae heroes, eximius inter hos: Fr. Hoffmann, Stoll, L entin et alii hac via omnes iverunt, et magnalia arti nostrae tullerunt. — Aegrum sedulo invisere non minoris vero medico erit muneris , ubi tranquillo semper comparet animo, mentis serenae criterio subjiciens quaeque ad aegrum pertinentia, nec per praevie defixum tempus, negotio gravi quidpiam detrahit, cum nii juvet aegrum per pauca horae scripula, idque corpore solum non animo vidisse,nam — recte monente ingenioso Zimmermann: caput assequi non valet pedes currentes. — Hujus loci est juvenum medicorum pluribus, qui falsa ducti verecundia visitationes suas nimium restringunt monuisse: principale ad morbum rite dignoscendum, confidentiamque aegri habendam requisitum manere, lectum ejus accessisse saepius; quin tamen id fiat absque necessitate, quotum superflua solum aegro generatur anxietas, facileque medicus permultum visitans, suspicionem egoismi ixcurrit. —