Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

35 Sanare non solum, verum et vitam prorogare, crucia- tusque miserorum lenire officium est medici, meritorum­que ejus maximum-, — multum namque a scopo ipsuis abes­set, spe sanationis egena, curae ulterioris taedendo, negligerc et relinquere aegrotum. — Casus quidem insanabilis parum interessé potest artis peritum, tanto plus vero medicum hominem; et quid? quod omnis spes salutis jam desit, ut primum nulla myopibus nobis illuxerit ejus favilla. Regularum princeps igitur sit medico, spe animoque nunquam deseri, fidumque et moribundis esse consolatorem. — Yitam huma­nam conservaturus et prorogaturus, nec unquam is eo pro­cedet , ut dictis factisve quidpiam aegrorum miseriis addat, sicque vitam eorum abbreviet; — fronte serena spem sem­per iis alat divinam, nec — si periculum foretmaximum animo dejecto aut irresoluto aegrum terreat; quin tamen ejus proxi­mis verum reticeat. — Moz-tem alicui annunciasse tantun- dem, ac ei mortem dedisse, quod vel ideo nunquam medico incumbit, cujus salvare semper est. — Yita non minus ao fama honos que medici, aegrorum saluti—si opus est con­secrata sint, officium eheu! arduum, caeca honoris libidine facile fucandum, munus tamen veri medici longe nobilis­simum, supremo artis principio secure directum! — Nihil enim illi praeter, quod salutem aegri respicit, in censum venire potest, qui rationis conscicnciacque consiliis utitur, qui integer, probusque in agendo versatur ubique, etsi in­digno feriatur malevolorum judicio, cui dulcis probi rccti- que persvasio, praemium erit maximum. — Grave non mi­nus et casta adtentione dignum est ad lectum aegrorum ver­santi: conscribere formulam medicam, ceu resultatum operis totius, peritiaeque medici documentum unicum, legali saepe dignitate donatum. Error hic licet minimus, magni evadere potest momenti, inviolabili solum evitandus regula: „scrip­tam jam, critico releyere oculo formulam — Nec arcana justus unquam divendet medicus, usum illorum et aegris perhibens; indignum enim ducit, judicium fere de ignotis.— Ubicunque vero finis therapcuticusadmittit, seligit remedium, 3 *

Next

/
Thumbnails
Contents