Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
33 Sed recedamus jam a lustra naevorum, ubi intenti pro viribus retulimus omnia, quaeque tenebrosum nobis revelavit speculum. Intimum, sincerumque verba haec pauca direxit et claudit votum: fidum in medico salutis bonique communis ministrum reverendi. Quae sic defoecata juvenis medici imago sua sponte nos ad paginam thematis ultimam deducit; Capite III0 Uti est, et esse oportet verum medicum fugaci adminus oculo contemplandi. Vitam aliorum conservandi,sanitatem amissam restituendi, planctusque miserorum pro v iribus alleviandi sacer medici finis esto, ad quem omnes ejus actiones, quin noh-vita integra sit directa. Altior haec vocatio est, benigno spiritu corda animans, religionis puris- simaeque moralitatis filia, — Deus in nobis, agitante calescimus illo, — comis et secura semper per labyrinthum salebrosum Ariadne. — Artis medicae verum asseclam, cui norma finisque hic sacer est, intima jam pers- vasio illa benigne percellit, proximis benevolum fidumque semper fuisse amicum, cui nullum in muperis sphaera est classium discrimen; dives et pauper, servus et dominus paria ab eo capessunt jura. — Ubi morbus est gravior, periculumque maximum, primus illuc accurrit, unicus saepo miseriis depresso amicus, solatiique tutela, evanidam sufflammans vitae favillam, novoque perfundens venas robore. — Acturus quidquid prudenter, adtente scrupulosus- que perficit, hominem nunquam pro medio, ct experimen- tationis objecto, verum pro fine actionum suarum, summoque naturae opere aestumans. — Dignus is muneri divino semper adparct, nunquam indifferentem se aegro ostendens; confidentiam ei instillans, comis et affabilis ubivis, absque affectatione decorus, festivus et jucundus, non tamen congerro; gravis persaepe, imo si interest et severus, gratio3