Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

29 lem ia statu quo mansisse, inque decursu maligno quidpiain sisti potuisse. — Penes erroneam - ut diximus juvenis me­dici consvetudinem, remediis suis lubenter variandi, ad aliud simul reflectere oportet mendosum, ei saepe saepius pro­prium, cum dosibus medicaminum aut nimium meticulose, aut e contra temerarie mercandi.— Laudabilia quidem, ve- nerandaque medicinae praecepta, quae pharmacis in genere, praecipue heroicis submissa semper, providaque manu uten­dum esse jubent. — Verum tamen aliorum placitis caeca prorsus fide obtemperare, et qualemcunque a praesignato tramite deflexionem pro crimine habere velle, servilis foret humilitas, medico philosopho indigna. — Libertas ratio­nis humanae liberum dictat ejus usum; prudentia fines con­stituit. — Ultimum finem, cum dosibus medicaminum nullo pacto transgrediendum, nullus unquam pharmacologoruni adsignare valebat; cum definita amussis in dosibus cuivis casui adeomodandis nec stabiliri hactenus potuit, nec un­quam poterit, cumve actio chemico-dynamica corporum me­dicatorum maxumopere relativa sit, innumeris varianda cir­cumstantiis. — Et tamen-proh dolor! norma haec exhi­bendarum dosium ex codicibus desumta pharmacologicis, cum elogiis super virtute pharmacorum diversorum, unica erunt amussis, quae peregrinum in agendo medicum diri­gant; — nihil ideo mirandum, si alieni adhuc juris, in ex­tremum unum aut aliud — semper damnosum-facile deflec­tat. — Quis non subridebis Amice, novellum talem practi- cum ad lectum febrientis aegri videndo, qui loco potus af­fatim hauriendi, super concinna unciarum aliquot mixtura anxius desudans, guttulas aliquot inanes stato intervallo temporis urenti instillat corpori; aut qui in febribus nervo­sis torpidis, beneficam a centris pessumdatis revulsionem praestare intentus, dubius tandem se resolvit, unum aliudve vesicans — iniquum viarum urinariarum flagellum — mag­nitudine biflorenarii dorso pedum superponendi. — Hi me hercle heroes, evanescentem vitae favillam sufflammabunt certo certius!? — Quare amice tanta cum insectulis parsi­

Next

/
Thumbnails
Contents