Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

28 daemone incidente epigenomenon hoc amice?! —Noli tar— reri et inquiras; oleosa maxima pro parte absumta jam mixtura, diarrhoea quoque sedata, ast morbus novis vi­ribus extemplo auctus; continua modo anget dispnoea, si­tis clamosa, aestusque intollerabilis. — Quo nunc perdo­ctum decidet consilium? — an hic stipantem repeti curas mixturam? vel potius mutationem priorum superfluam, quin et nocuam agnoscens, ut alvo viam pandas priorem, ad refrigerantia et laxantia recedes. Biliosa haud dubie pleu­ritis haec fuit, cui crises per cloacam solenniores etiam, non rarae; vel sin hoc, quis dubitas, penes lautas epulas refrigerium passo, inflammatorium cum gastrico injungi posse morbum, quorum tu priorem tantum videndo, ma­lignum intercidisse hostem judicas, ubi alter crisibus per alvum solvi incipit. An ad rem judicium ibi tulleris, fac­tum abunde docuit, —Sed exemplum vide aliud; — vene­fica vulvivagae veneris blandimenta in puella juveni me- dorrhoeam malignam et bubones progenuerunt, quibus ne­glectis rodens successit angina, cum corona et insigniis Cypridis aliis; — debitis, quae statim in usum vocasti au­xiliis, auscultare incipit lues;—verecunda nunc tibi et il­lud revelat, se prolem in utero gestare. Intrepidus tamen tu, hostem ultro—ut cepisti debellas, donec fato iniquo, oe­dema pedum te a cura heroice solventi deterret, qui hy­dropem videns in praecinctu, terga nunc vertis priori, et integra, quae tibi praesto est poenu miserum petis oede­ma; stratagemate tamen amice pessimo, quum Venus in­terim sibi relicta, lectis denuo armis foedum celerrime inducat exitium, donec tu conatus frustratos contra adpa- rentem impendis hostem. — Rei eventus, stupenti tibi rem claram tacite ostendet; — prole nempe enixa, brevi post ■—nil mirum—et oedema quod vis dispulsum.—Praeter simi­les , et in alios offendit saepe juvenis medicus casus, ubi prosperum extemplo haud obtinens effectum , ad alia illi— co transit pharmaca, mente seria non volvens, in multis onuic, quod praestare valemus morbis esse: horum indo-

Next

/
Thumbnails
Contents