Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

20 mum theoriam herois hujus elati et in praxim. transfusam perversam, salutique aegri noxiam videris, pro aris et focis, quod verum et utile est propugnes; sacrum namque bonum commune tibi semper sit. 6. Difficilis praeter haec in curandis morbis chro­nicis eteventus futuri praesagio versabis, qui quam inania in plurimis aegritudinibus diuturnis sint cona­mina naturae, notum habes perbene; — et quid quaeso, po­tentis hujus fulcri priva valet ars medica integra? — An tu hic atomis novae doctrinae, hostem ex imis expelles me­dullis? Vel penu medica inundando morbidum, satis fecisse contendis? iteratos aegri excessus in censum nec vocans. Autposito—rarissime concesso, quis quod ignores, fatalem morborum quorundam medelae cuivis obstinatiam? — Culpa hic ignorantiae certe unicum te manebit, cui nihil ultro tunc restat, quam placida conscientia dixisse: feci, quod potui, ars his meliora non habet. — Longe cautus vero in campum prognoseos iusecurum descendas, temerum enim ingratum- que hoc pro juvene medico opus est, plurimum opprobrii minitans. Modestus hic semper perpendas, inertem te, qui novus in Hygeae delubro hospes es, naturae novercae esse ministrum, cui raro datur interpretem agere falli nescium.— Momenta hic pro et contra discutiens singula, cum verosi- militudine semper judices, spreto jactabundorum exemplo, qui et calliginosas face divina collustrare posse superbiunt tenebras, et tamen ipsi caecutiunt vel maxime. Longe tamen absum, ut in casu quovis dubio meticulosum te exoptem, qui portento cuivis victas substernas manus. —Fronte se­rena accedas et morti proximum, qui integer in te confi­sus, spem hic unicam reponit salutis. — Finem themati opel­lae primo imposituris, liceat 7. unius adhuc meminisse momenti, quod haud minus arduam reddit persaepe juvenis medici semitam, ingrati nempe animi detestabile vitium. — Coum senem, medi­cum, arma gratorum insulae incolarum tuebantur contra Ar­taxerxem furentem; —Romani medicis bene meritis statuas

Next

/
Thumbnails
Contents