Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

21 erigebant solennes. — An sic et hodie ? ubi persaepe et longe meritum medicum, ceptis beneficiis, qui solenniaj vota fe­cerunt quondam, vituperant et calumniis petunt ingrati;-----­hic niger est, hunc tu---------------sed mittamus iniqua h aec. — Bene, pro viribusque semper egisse sibi conscium, nihil certe erit, quod a divino-quem prosequitur tramite re­fellat; et licet unus alterve atro hoc nummo benefacta tua persolvat, sacer tibi in pectore ardeat ignis, gressibus in salebroso tramite tenellis, face semper divina praelucens. Caput ÍÍ. De naevis juveni medico 'propriis. Sinceri, qui fuimus in lustrandis aliorum commentis,— reflectamus oculum judicem et ad proprios, qui nobis plus minusve imputari possunt naevos. — Sensilis-fateor haec bilanx est, potenti philopiae voto directa, ast vanus hic amor et falsa verecundia, longeque sacra amice nostri foe­deris et officiorum, quibus proximis tenemur sunt vincula, quam ut nubilo in speculum sincerum spectare hic liceat animo. Imbecillis pusilisque est animi sub larva pieculi ce­lare imaginem mendosam; aperto ambulat fortis et integer ubique pectore, qui nobile a scoriis sensim liberabit metal­lum; myopi illi omne, quod sub fallaci egoismi fuco splen­det erit adamas. — Industrius, qui es in muneris novi officiis obeundis juvenis amice, saepe saepius tamen primo praxeos tempore, inexpertus, praecipitans, pervicax aut propriis viribus justo plus confidens errabis, et quidem; 1. Examen aegri precarium instituendo Adtente et distincte ad lectum aegrorum examinasse, fir­mum dat super objecto intuitionis judicium, notionem morbi exactam, medelamque apte et bene instituendam. Qui vero fiat, tanti opus hoc esse ponderis? — reflectenti ad pi;otei- formem aegrorum naturam individuam, ad consvetudiwejB/ vitaeque eorum rationem, nec non causas morbi innumere' " • /v

Next

/
Thumbnails
Contents