Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
19 portiuncula decidit, cujus ope rebellis diarrhoea repurgat sordidam cloacam; et en-dictu mirandum! — pristina extemplo redditur cruciato sanitas!—Perbeliemé herele, sanat matercula haec!—Brevi post et tenella ad oraculum idem confugit serva, dolore abdominis et constricta alvo vexata; —nihil est, quod pro analogo hoc casu pari verbo respondere cunctetur cathechismus medicus; recipitur eadem dosi elixirium divinum ex sacrario pharmaceutico. Sed, quo daemone incidente fit? pauperculam remedio, quod agasonem sanavit, vix assumto emesi et infernis doloribus corripi, direque convulsam animo linqui. Hic rhodus, hic salta pro sapienti medica! quae anxia nunc te consulit, qui aloe'3 sequelas rebelles lenias, et quantopere serva ab agasone discrepet doceas. — Nil mirum, praeter haec et existere ingratorum permultos, qui per annorum seriem beneficum, rudi agyrta viliorem proclamant medicum,quod longaevi praestiti renumerationem petere fuerit ausus. — Condoleas amice profanum tale vulgus, ignobilis cum agyrtis vinculi sequelis abunde punitum ; minus his damnandi curae tuae fors longius protractae diffidentes , superstitionisque asylum furtim adeuntes ignari; — monitis naevos horum mansvetis emendes, ingratos priores magnanimitate repudies. 5. Difficultatem aliam Amice Collega, in consultationibus cum collegis senioribus invenies. — Multi sunt, quos longaeva praxis senio confecit medici plurimum meriti; sed ct multi alii, quos longa a studiis requies fuco praeconceptarum armavit opinionum. Perarduum crede mihi, cum talibus juveni medico ad lectos aegrorum est commercium, qui buccis inflatis salem philosophorum etímv^örov invenisse superbientes, quaeque juniorum consilia irrident, rugatisque illos despiciunt superciliis. — Salus aegri sit amice, tali in casu rectrix actionum tuarum; opinionum nullibi tanta, ut in medicina discrepantia,—et tamen unica solum est ct erit ars nostra. Ubi igitur ambae in praxeos provincia coincidunt theoriae, vanum esset, de lana altercari caprina, tibique juniori modeste recedere praestabit; ast quampri2 *