Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

17 fallunt medicum symptomatibus adde et e me sim; „$ i quid, dum morbi inchoant movendum videatur mo­ve“ sunt verba Hippocratis, expertissimi medicorum an­tesignani, qui naturae sospitatricis nutibus ubivis obsequi sacrum habuit. — Yerum quidum est, salutifera esse per­saepe naturae conamina; ast dubius me hercle, canoni huic medico semper et ubique subscriberem, qui amicum sphae­rae splanchnicae cum oeconomia reliqua foedus revereor cautus, quive in emesi ex gastritide, ex chole- et uro-ly- this, ex intestinis intus - susceptis, aut hernia incarceratis, ex encephalo presso vel commoto, nec non in vomitu gra­vidarum mere sympathico, a pharmacis vomitum causan- tibus abhorreo cane pejus et angve. — Meditabundus per­saepe amice penes symptomata ita ambigua haerebis, opem citam ferre nescius; — praestabit hic crede mihi, parum aut nihil pro momento fecisse, quam aegri salutem inconsulta periclitari praecipitantia, et licet benigna natura tibi quid agendum sit indigitaret, sedulae inquisitioni nunquam su­persedeas, ad juvantia et nocentia resumendo persaepe. — Seriem difficultatum 3iam. sistit regimen aegrorum vitae perver­sum vel plane nullum, qui salutaria consiiia medici, fallacis saepe gulae illecebris postponunt, quive noxio prae­judicio parentes, lapsis organismi viribus cibo potuque suc­currere intendunt. Stupens ad vesperas saepe invenis ae­grum, nunc magis ac unquam gravatum, quem vel modo meliorem vidisti; inquietudo, sitis aestusque longe magis nunc ac heri et pridie saeviunt, — et en! sincera aegri fas- sio inquirenti tibi innuit, stimulum hic juris concentrati agere, aut plane vini generosi cum pane biscocto assumti. „Impura noli nutrire corpora“ immortalis monet Cous me­dicus ; — et quaeso, qualemnam ex cibis licet optimis penum, pro aegro speraret corpore sana ratione praeditus? imbe- cillimis , quae assimilare deberent viribus. — Et quem me­dicorum latere potest periculi plena ex febribus, praeprimis typho revalentium vitae ratio perversa, qui vix orci fauci­2

Next

/
Thumbnails
Contents