Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

12 novi in praxeos provincia hospites tutius et jucunde verse­mur;— difficultates primum praxeos, tum naevos juveni medico communes, imaginem tandem protolyponque ejus brevi calamo adumbraturi. Caput I. Difficultates primae praxeos. Longa annorum series omnibus te Amice Collega im­buit studiis, quae medicum quemvis rationalem in campum praxeos via secura deducant; creatus es in doctorem, qui morbo cuivis hostem securum in arca scientiolae tuae pos­sidere credis, fulmine docti calami potenti na3-o; omne tacturus. — Ast vix unum alterumve fecisti in nova semita gressum, eheu! jam titubant crura, qui brevi ante intrepi­dus in arduam descendisti arenam; — Gravis novello tibi cum difficultatibus innumeris erit pugna et labor in opere sincero saepe frustratus. Casta ad lectos aegrorum obser­vatio, purissimus ex quo cognitiones medicae hauriuntur fons, tutissimusque tibi erit comes abdita et difficilia quae­que revelans. Lectos ergo aegrorum adi mecum juvenis amice, gravia quaevis perscrutans sedulo, quae primum prae omnia juvenis medici aggravant munus, defraudando meden- tem, morborum causas occultando, sicque exitum persaepe inducendo haud optatum. 1. Vix gravius ut mecum bene nosti Amice Collega in medicina practica habetur argumentum, quam probum Epidemiologiae studium, quum homo ceu pars tellu­ris, legibus naturae universae et caducae existentiae suc­cumbens, morbis telluri aut climati affixis aeterno circuitu vexetur, in vastum toties sine culpa projectus fatorum vol­ventium gurgitem. Quam mancum vero et hodiedum prin­ceps hoc medicinae sit aedificium! quantaeve pro medico praeprimis juveni in objecti ita ardui pervestigatione adsur- gunt difficultates, cui non raro, in praxim egresso princeps jam—sine quo non—deest adminiculum: plura nenipe et con­

Next

/
Thumbnails
Contents