Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
13 temporanea exemplaria morbosa observationi ejus subjecta; ut sic a morbi quodam genere insolite frequenti, vel vero eadem morbi forma characterem priorem in pluribus pari tempore individuis permutante, ad mutatas rerum et elementorum nos ambientium conditiones juste concludere, aut causam eorum in topico quodam fonte morbifero investigare possit. Unicum, quod te in opere hoc pergravi securius ducat erit, objecti hujus dignitati adaequum, sedulum, ex ditissimo antesignanorum medicinae cornucopiae conlectum studium, cultusque exemplorum tam sublimium indefessus, religiosus; medicina enim — ita ait per- dilectus noster Franc. Nob. ab Hildenbrand— non ingenii humani partus est, sed experientiae filia, omnisque doctrina, nisi e casta et repetita observatione deducatur, vana et perniciosa existimanda #). 2. Aliam, in quam ad lectos aegrorum offendes difficultatem, praebet diversa efficientiae vitalis in aegris diversis indoles, seu proteiforme entis rationalis temperamentum ita, ut idem quoad naturam et formam morbus, quoad individua diversa physiognomias offerat diversas. — Ut prototypos peculiarium vitae modorum jam a patribus medicinae notatos taceam, innumerarum, quibus natura ludit modificationum unam altcramve saltem in nova tua praxi invisisse juvabit, ut asserto, quod protuli subscribas. Missas hic faciendo vanas earum denominationes, quibus natura regi se sivit ne unquam, in concreto intueri, quae modo diximus liceat. — Lectus, ad quem vocaris est mulierculae servilis dclicatulae et tenerae, quae rationes oeconomiae sensiferae totius rebelles praesentat; — et en! integra, quam nosti Patho - & Uso-logia tibi manca est, qui causam faciei in illa pallentis, dispnoeae angentis, flammae in epigastrio rodentis, nec non pulsus alternando vibrantis et fere mortui, in refrigerio, errore diaetetico, in olla coffeae nunquam vacua, quin et in vitio organico frustra #) Annales Scholae clinicae Ticin.