Győry, Tiberius von dr.: Semmelweis' gesammelte Werke (Jena, 1905)
Tractatus de vita plantarum (Dissertatio inauguralis)
16 Tractatus de vita plantarum. sunt. — Stylus stigma gestat; cum filamentis plurimum congruit, eadem gaudet textúra^ Similibus quoque ceteris corporeis qualitatibus (figura, forma substantia) notatur; ceterum crebro deficit, unde organon accidentale. Stylus frequentissime cylindrum solidum sistit, subinde et cavum, ad ovarium tarnen semper praeclusum, vasa ejus spiralia in placentas usque propagantur, bine in immediata cum ovulis ver- santur communitate, quibus pollen conducunt. Stigma stylo, hoc autem deficiente germini immediate insidet, nunqrram non adest quam- vis insolita larvata forma visum effugere possit; in Lob éli is in- dusio ante pubertatem velata conspicitur, in ceteris nuda creditur, superficies ejus spongiolis, liquorem glutinosum — gynizum — se- cernentibus instruitur, quibus fovillam pollinarem insugit. Forma ejus est varia, numero semper cum ovarii loculis correspondent. — Quae descripsimus fructificationis organa, complurimum in eodem flóré copulantur — monoclines — nonnunquam tarnen mares a femellis separati distinctis includantur corollis — diclines — qui mox sibi vicini in unó resident plantarum individuo — monoe- cia — jam in duó distribuuntur, ejusdem spéciéi, — dioecia, — jam cum hermaphroditis in eadem miscentur planta. Ceterum herma- phroditismum, ceu typum in regno plantarum statuisse naturam ar- bitramur; nam: sub certis tempestatis influxibus, scilicet: extremis lucis et humiditatis, unum genus ab alio separari, masculinum in foe- mininum converti et contrarie immutari posse observamus; sic Myristica moschata quam Cél. Mauz observavit, unó anno meros masculos, altero meros foemineos produxit floris sic Du Petit, Thouars et Cél. De Candolle, antheras certo casu, ovulis et polline refertas conspexerunt, R ö p e r metamorphosin pistilli in stamen observavit. — Hoc ex incidenti ejus sumus opinionis: quemlibet florem rudimenta amborum organorum continere, influentibus verő memoratis circumstantiis unum evolvi aut aliud. B. Processus foecundationis. Quousque generations organa perfecta formata non sunt, gemma matre continentur, in cujus sinu vario modo (in determinatis tarnen familiis plantarum constante) complectuntur, dum autem ilium formations et vitalitatis gradum, qui eos functionibus eorum exsequendis habiles reddit — polaritatem inter se — ad secuti, in florem abeunt, sub cujus exsplicatione (árőeoi) sequentem observamus ordinem: Pepala calycis, quae sibi contigua jacebant, ab invicem discedunt et reflectantur: petal a, quae sibi incumbebant, in corollam abitura separantur, et partes fructificantes libertati adserunt; eriguntur stamina ac regulari ordine circa pistilla semet collocant ad haec conniventia, quae omnia odorum et caloris altioris evolutione comitantur. Haec phaenomena rapide cum summa virium intensione insequi in Cacto grandi fl oro admiramur, qui tarnen exhausto post horam flora suo suavi tributum ideo persolvit. — Post breviorem aut longiorem moram antherae, turgore vitali ad summum tensae in suturis rumpuntur, et regulari quodam ordine pollen in stigma profundunt, cujus granula max fovillam extricant, quae a spongiolis pistillaribus — úti humores terrae per spongiolas radicales avide insugitur, ac per vasculorum