Győry, Tiberius von dr.: Semmelweis' gesammelte Werke (Jena, 1905)
Tractatus de vita plantarum (Dissertatio inauguralis)
Tractatus de vita plantarum. Styli contextum ovulo communicatur, quod inde foecund»ua> Mdíű Alii processum galvanicum per contactum pollinis cum stigmlSMÖBÜJjjf excitari sinunt, ac per vasa spiralia velnti conductores ad pagari, alii nec his indigent, séd jam aura pollinari contenti^T? quam a stigmate ut gas carbonicum a íoliis absorberi credunt sicque cum gyniro commixtam ovula eum in módúm foecundare, ut hoc in ranis, salamandris et piscibus noscimus. — Processus foecundationis juvatur circumstantiis externis, quae universim vegetationem exaltant, praecipue caloris et humiditatis moderatu gradu, nec non aeris liberó accessu, quae omnia pollinis extricationi favent. — Quod hic de monoclinis protuli etiam de declinis valet, quorum femellae per herma- phroditos, quibus non raro inter se gaudent, providentúr polline, aut hoc per ventos condonantur. — Tempus quo et per quod foecun- datio absolvitur, variat: Cactus g randi fl orus, una tere hora, Convolvulaceae una die, — Nyctagineae et Silenes una nocte, quantum hoc ex marcescentia stigmatis et styli dijudicari potest, istum actum consumunt, dum in Juglande, Betula et Fa go ad plures extenditur hebdomades. Absoluta foecundat.ione, qua vigente manifestam virium intensionem vidimus, earum languorem intuebimur; organa generantia morcescunt, fugit viridis florum color, corollae corrugantur et sicce- scunt, tabescunt stamina, marcescit stylus, donee omnia haec morte adtacta e planta decidant. — Séd in eadem proportione augetur vitalitás in germine; succi, qui partibus periphericis prodigebantur, in illo con- centrantur, quo ejus intumescentia efficitur, ovula per humores mucoso- dulces, qui in ovario secernuntur, nutriantur, increscunt, omnes eorum partes, quorum jam meminimus perficiuntur, sicque in semina mutantur et totum germen in carp um s. fructum evolvitur. Carpus adhuc crudus, ac viridi signatus cuticula, foliorum in modum aeres in- et exspirare observatur, maturitati adproximans, sub omnibus circumstantiis oxygenium absorbet, et carbonicum acidum exhalat, quo con- tribuente ex substantiis phlogisticisquae in crudis fructibus acerbo aut amaro gustum offendunt — saccharum evolvitur et acida generantur. Memoratu dignum est: eadem ratione, qua oxygenium in parenchymate fructus praevalet, carbonium et hydrogenium in ejus peripheria ex- superare, quod amarus et unguinosus perispermiorum sapor probat. — Tempus maturationis varium et fructibus, ceterum experientia teste nullus ultra duos annos ad perfectionem indiget. — Fructus maturans tegumento indiget, quod eum muniat; hoc pariter a planta matre providetur, quae eum mox organo, in quo formabatur, condonat, mox ei e diversis floris partibus vei foliis varia integumenta format, ut id in cap sulis, leguminibus, siliquis manifeste intuemur, quae omnia perispermiorum veniunt; in quolibet horum epidermidem s. epi carpi um, et cuticulam interiorem, loculos, quibus semina continentur, investientem — endocarpium — distinguimus, quae subinde cartilagineam, imo osseam adquirit duritiem, tum pyrena audiens; pars parenchymatura inter epi- et endocarpium situata meso- carpium dicitur, quae jam majoris, jam minoris crassitiei, excussa, fibrosa, carnea aut succulenta. Spectata perispermiorum substantia: membranacea, lignea, car nos a et succulenta distinguuntur, quae in innumeras rediguntur formas. — Maturato fructu, vasa materna, quibus nutriebatur, sensim praecluduntur, sicque extra nexum cum planta matre positus, decidit, ut metamorphosin, cui originem debuit, O Semmelweis’ gesammelte Werke.