Győry, Tiberius von dr.: Semmelweis' gesammelte Werke (Jena, 1905)
Tractatus de vita plantarum (Dissertatio inauguralis)
Tractatus de vita plantarum. 5 tarnen magis laetantur. — Sic plantae ex classe Diadelphiae humum calcarea sulfurea mixtam antant, Boraginae solo Kali nitrico prae- gnante delectantur etc. — Summi momenti est humus in solo, quae maximam quantitatem materierum alibilium continet. — Fertilissimum censetur solum, quod ex adaequata proportione humi, argillae et cal- careae emergit, quae postremae humores ex aere adtrahunt et reservant. Greneratio seu Propagatio. Plantae — animalium in módúm — vei per generationem heterogen earn vei homogen earn oriuntur. — Prioréin magna naturae curiosorum turma contra Ehrenberg principem oppugnantem, de- fendit, quam et quilibet attentus observator quotidie comprobandi occasionem reperiet, dum sub solo potentiarum generalium: aquae, aéris et caloris conflictu, matériám dictam Pristleyanam, Confervas certas Lychenum, Muscorum et F un gorum species oriri con- spicit. — Neque rationi contradicit, imo ad illám confugere, jubemur, quomodo enim quarundam cryptogamarum e. g. Onygenae equinae, quae unice inter soleam et ungulam equorum reperitur, vei Splachni sphaerici, tenuis, angustati mnioides, quae excrementa certorum animalium obducunt. — Sphaeriae purpureae etmili- taris quae cadavera quorundam insectorum tegunt — imo nonnul- larum phanerogamarum, quae in locis et sub circumstantiis procrevere dum nullum semen illuc devehi potuit — ortum alias nobis expli- cabimus ?! Longe frequentius tarnen plantae e individuis ejusdem spéciéi oriuntur, per generationem homogeneam seu propagationem dictam, quam iterum in monogeneam et digeneam distinguimus. Generatio ne monogenea, quin foecundatione opus sit, pars quaedam individui materni in sobolem evolvitur. — Hue spectat pro- pagatio per gemmas, tubera, bulbos. — Genera'tio digenea me- diante concursu sexus duplicis, polaris, perficitur, quo vera gignuntur semina — quaedam utroque modo propagantur, ut id in arboribus nostris videmus. Semen, plantam in nodum contractam exhibet; perfectum integumento ex nucleo constat. — Integumentum membrana componitur duplici, quarum exterior chorion s. testa, interior endo- pleura s. nuclearium nominatur. Testa nunquam deest, formatur e cellulis, quibus subinde et vasa spiralia accedunt estque pororum expers; Endopleura crebro deficit, alias textúráé est mere cellulosae. Ambae semini utiles evadunt, illud obvolvendo, partes interiores continendo ac muniendo. Nucleus embryone et albumine completur. Embryo rudimentum novae plantae repraesentat, est ideo maximé essentialis semini pars, qui textil celluloso componitur, ac germinando primo vasa spirialia adquirit; distinguitur in corpus cotyledonuui et blastema. Blastema duas offert particulas, quae gemmula et radicula dicuntur, ambae nodulo vitali sen indifferentiae junguntur, qui etiam cum cotyledonibus per vascula in nexu versatur organico. Corpus cotyledoneum in praeparationem nutrimenti pro blastemate germi- nante destinatum, mox una, mox pluribus constat partibus, liinc Bo- tanicis momentum praebet vegetabilia in mono- et dicotyledonea