Győry, Tiberius von dr.: Semmelweis' gesammelte Werke (Jena, 1905)
Tractatus de vita plantarum (Dissertatio inauguralis)
4 Tractatus de vita plantarum. increscente iucrescit plantarum in- et extensio, úti hoc vegetatio sub tropis clare demonstrat. Ceterum gradus caloris, quem plantae exigunt: secundum variam eorum speciem variat; sünt, quae nonnisi sub syrio fervidissimo proveniunt, dum aliae régióné frigidiori lae- tantur et sub ipsa nive florent. Imo diversae plantarum partes, di- versam temperaturam exposcunt; sic scimus gemmas et flores fri- goribus vernalibus non raro aduri, dum radices et trunci strenuissimae resistunt brumae. — Plantas autem vario caloris gradui adsuescere, ex exoticis nostro coelo acclimatisatis noscimus; immodicus tarnen calor stimulo nimio vitám earum ita pessumdat, sicut omnis ejus de- fectus. — Vegetabilia etiam proprium calorem (internum) extricant, quo semet contra potentias nocivas immunes tuentur, ita hyeme alti- orem, aestate inferiorem, in penetralibus ostendunt temperaturam ac aér atmosphaericus. — Plurimum caloris evolvunt floris tempore et in hocce ipso, qui non raro pluribus gradibus ilium atmosphaerae superat. -— Lucis magnum in vegetabilia influxum quotidie obser- vare possumus; evigilante sole evigilat plantarum regnum in novam quasi vitám, aperiuntur flores, folia elevantur, vires eriguntur, quae post ejus occasum relabuntur; multas plantas, flóré, foliis et cormo motum solis prosequi videmus; arbores in medio sylvarum situati frondibus semet versus lucem elevant, dum in margine consistentes ramos in latus liberum protendunt; plantae in obscuro vegetantes semper in partem inclinantúr e qua lucis radii incidunt; C. Blumen - bach observavit, germen solani tuberosi in cellario 20 pedes versus fenestrulam, paucis radiis introitum concedentem, repisse. Ceterum intensitas lucis, quam variae plantae requirunt, tam diversa est, sicut caloris gradus, ejusque influxus immodicus eosdem producit eífectus deleterios superstimulantes, úti calor. — A érem vegetabilibus vitae pabulum esse, inde patet: quod vegetabilia respirent, ideo semen ejus orbatum influxu germinare non potest, et plantae in vacuo exstin- guuntur. Aér in hoc sibi etiam magnam dignitatem vindicat, quod sit conductor caloris et humorúm, e quibus planta nutritur. — Est verő oxygenium, quod in aére summum exposcit respectum, quod proprie stimulo vitali gaudet; ideo semina in aére aut aqua oxygenio abundante citius ad germinationem provocantur, ideo crebra terrae circa radices perfossio vegetationem promovet, et iterato aratu agros illám fertilitatem consequi, ac dum fimantur, notum est; sed e contrario actio ejus immodica superstimulando exhaurit vires. — Electrici- tatem múltúm in vitám plantarum operari nullum est dubium. cujus influxus moderatus hanc, ut animalium vitám, exstimulat, plus quam modicus enervat. Ex hoc fonté explicatur salubritas pluviae tempes- tatis tempore e caelo labentis; sub electricitatis influxu semina fa- cilius germinare, ramulos citius gemmas evolvere, experimenta com- probant. — Solum, quamvis maximé, ut plantae basin largiatur, destinatum videatur, tarnen non parvum influxum in illius habet vegetationem, partim quia ceteras potentias vitales (aquam, aérem, calorem) in se continet; partim, quia materiis alibilibus gaudet, quas planta sibi adsimilat; absque dubio electro-galvanicam tensionem cum radi- cibus fovendo, etiam dynamico agit modo. — Certas soli substantias plantas revera assimilare, jam diversus earum sapor et odor, secundum soli, in quo crescunt, diversitatem prodit, et chemica analysis evincit. Quaedam plantae omni contentantur solo, quaedam peculiari ejus sorti adligantur, quaedam in diversis ejus speciebus vegetant, una aliave