Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

21 niter filiformia, diversa tamen notantur figura et forma, sub­ii de et desiderantur; frequentissime pistillum circumdant. Antherae e regula de duobus folliculis locularibus sibi adja­centibus junguntur pollinis adservationi destinati, et jam in flore aestivante perfecte formati sunt. In externa superficie sutura notantur, mox ad apicem, mox ad basin, mox in latere folliculi situata, quae ceterum in quibusdam plantarum spe- ciebus semper in eodem loco occurrit, in his antherae pollen editurae rumpuntur, alias valvula aut calypti elastica ape­riendae. Pollen pulvis foecundans est; prima sua origine materiam semifluidam exhibet, quae serius densatur ac in sphaerulas concrescit, quae jam majores, jam visu armato vix distinguendae, coloris communiter flavi, raro violacei (in E pi­lo lio) aut rubri (Tulipa), jam perfecte rotundae, jam angulosae, jam distinctae, jam confertae, sui) microscopio membranula tenui — utriculo — constare videntur, et in hac contenta sub­stantia unguinosa — fovi lia in aquis non, in oleis vero solu­bili in qua infinitae moventur molleculae granula sperma­tica, aliis animalcula seminalia. — Pistillum organon con­ceptioni ac seminum evolutioni destinatum, centrum floris tenet, ac in ovarium, stylum et stigma distinguitur. — Ova­rium seu carpellum est infima pistilli pars, pedunculo insi­dens, cavum in interno exhibens, subinde in plures loculos per dissepimenta divisum. Construitur tela cellulosa, quam vasa spiralia ex pedunculo adsurgentia permeant, quae in dis- sepimentis aut ovarii parietibus concentrantur, suturas for­mando, vel in axi hujus organi in columellam concrescunt. Ovarium ovula continet, quorum formationi ac evolutioni de­stinatum est; hinc animalium ovarium et uterum repraesentat. Ovula rudimenta seminum sistunt, quae tenerarum, humore limpido repletarum vesicularum sub specie manifestantur, et ope contextus vasculosi, quem in semine funiculum umbili­calem dicimus, cum suturis in ovarii parietibus et dissepimen- tis, aut columella — quae spatia in fructu placentae nominan­tur junguntur, per hunc ipsum nutrimentum ex ovario haurientes. In ovulis, adtente examinantes, rudimenta omnium partium detegemus, quibus semen gaudet, et quae ante florum expansionem jam formatae sunt. — Stylus stigma gestat; cum filamentis plurimum congruit, eadem gaudet textura, simi-

Next

/
Thumbnails
Contents