Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)
Tractatus de vita plantarum
libus quoque ceteris corporeis qualitatibus (figura, forma substantia) notatur; ceterum crebro deficit, unde organon accidentale. Stylus frequentissime cylindrum solidum sistit, subinde et cavum, ad ovarium tamen semper praeclusum, vasa ejus spiralia in placentas usque propagantur, hinc in immediata cum ovulis versantur communitate, quibus pollen conducunt. Stigma stylo, hoc autem deficiente germini immediate insidet, nunquam non adest quamvis insolita larvata forma visum effugere possit; in Lobeliis indusis ante pubertatem velata conspicitur, in ceteris nuda creditur, superficies ejus spongiolis, liquorem glutinosum — gynizum secernentibus instruitur, quibus fovillam pollinarem insugit. Forma ejus est varia, numero semper cum ovarii loculis correspondent. Quse descripsimus fructificationis organa, com- plurimum in eodem flore copulantur — monoclines — non- nunquam tamen mares a femellis separati distinctis includantur corollis — diclines — qui mox sibi vicini in uno resident plantarum individuo — monoecia — jam in duo distribuuntur, ejusdem speciei, — di oeci a, — jam cum hermaphroditis in eadem miscentur planta. Ceterum hermaphroditismum, ceu typum in regno plantarum statuisse naturam arbitramur; nam: sub certis tempestatis influxibus, scilicet: extremis lucis et humiditatis, unum genus ab alio separari, masculinum in f<e- minum converti et contrarie immutari posse observamus ; sic Myristica moschata quam Cei. Mauz observavit, uno anno meros masculos, altero meros foemineos produxit floris sic Du Petit, Thouars et Cei. De Candolle, antheras certo casu, ovulis et polline refertas conspexerunt, Röper metamorphosin pistilli in stamen observavit. — Hoc ex incidenti ejus sumus opinionis: quemlibet florem rudimenta amborum organorum continere, influentibus vero memoratis circumstantiis unum evolvi aut aliud. B) Processus foecundationis. Quousque generationis organa perfecta formata non sunt, gemma matre continentur, in cujus sinu vario modo (in determinatis tamen familiis plantarum constante) complectuntur, dum autem illum formationis et vitalitatis gradum, qui eos