Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)
Tractatus de vita plantarum
20 umbra adservati tam bene oleant, quam qui sole collustrantur (Narcissus). — Spectato odorum principio chimico facile innotescit, cur flores, in cubiculis adservati, asthma, vertiginem, apoplexiam provocare voleant. Idem pro fonte agnoscunt: atmosphrera inflammabitis (Dictamni albi) et phosphorescentia nonnullarum plantarum, uti in Tropaeolo majori, Lilio bul- bifero et caledonico, Tagete patula et erecta observatur, et quae in Clavaria pliosphorea Sowerby (Rizomorpha subcorticali Pers.) tam est insignis, ut in fodinarum locis, in quibus reperitur, lampadem superfluam reddat. Corolla ad plantam id utilitatis habet, ut partes nobilissimas, fructificationi proprie dicatas ante et sub foecundatione defendat; colore et odore suo fors insecta caprificantia adlicit, praeterea staminibus subinde basin largitur, nec non perispermium componit. — Parapet ala et Nect ari a foliola sunt inter corollam et stamina situata; diversi coloris et formae. Secundum eorum praesentiae inconstantiam et non cognoscenda functione, spectata insuper frequenti eorum et petalis, staminibus aut pistillis metamorphosi pro mero plasticitatis lusu habenda. Glandulae strictius nectariferae cellulis compositae ac in penetralibus floris residentes mucum oxydatum mei s. nectar secernunt, qui in Musa paradisiaca, Hova carnosa (Asclepias carnosa, L.), Agave lurida et americana tanta copia deponitur, ut in terram destillet, caeterum in diversis plantis varii reperitur odoris ac saporis, imo et venenatae indolis ut hoc de Bromo terrestri, Aconito, Napello et Paulinia australi nobis refertu. Glandulae next, perfectioni succorum foecundan- tium inserviunt, dum secretis magis oxydatis, phlogiston liberius reddunt, C. Sprengel et Wildenow nectare insecta caprificantia adlici existimant, veroque cum enthusiasmo hic loci divinam sapientiam depredicant, quae tali rationi foecun- dationem in quibusdam plantis absolvat. Absque dubio in alios quoque naturae fines contribuunt. — Receptaculum s. thorus, seu thalamus nil aliud est, quam incrassatus et in latum diductus pedunculi terminus, qui florem et fructum gestat. Organa fructificationis in masculina — stamina —- et fceminina — pistilla — discedunt. Stamina filamento et anthera constant, vasculisque spiralibus, textu celluloso obvolutis construuntur. — Filamenta antheram gerunt, commit-