Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

16 tamen memoratam functionem, enclosmoseos et exosmoseos ope tenerrima formentur membrana. Tandem folia varias sub­stantias, oleosas, sethereas, resinosas etc. secernunt et aclser- vant, inter has notari meretur: pigmentum viride, chloro- phyllum dictum, quod folia amoeno eorum virore exornat, et fons evadit splendidissimorum colorum, quos in corollis admiremur. B) Processus adsimilationis. Aqua, acido carbonico impraegnata simplicissimum plan­tarum nutrimentum est, quae per subtilissimos radiculorum tubulos aut papillas insugitur, ubi jam primam adsimilationem organicam experitur; sic per cellulam cellulae communicata, omnes plantae partes transudando permigrat, ubique renisum illarum vitalem experitur, sicque magis magisque adsimilatur, donec tandem in foliis summam illam mutationem patiatur, qua in cambium, humorem alibilem plasticum — sanguinem plantae, si velis — transmutatur, qui per eosdem canaliculos variis tamen probabiliter temporibus descendit; ex hoc dein diversa organa proprium sibi nutrimentum seligunt, semet restaurant et crescunt. — Gasiformes principium odores con­stituunt, in vapores olea aetberea extenduntur, vel aqua (que­madmodum sub perspirationis processu) resolvitur; fluidae, molles et semidurae vero in penetralibus figuntur, ubi mox distinctae in propriis adservantur vasculis (uti e praeceden­tibus notum), mox absque lege commixtae ubique reperiuntur locorum. Substantias has sub secretis cognovimus; usus earum ille videtur, ut plantae alimento ab extus deficiente (senio pro­vectae) in nutrimentum inserviant (quemadmodum animalibus adeps), caeterum absque dubio et alios macrocosmi fines habent. Memorabilem naturae observatores fecere detectionem: perfectionem recensitarum substantiarum cum organisatione plantarum pari ingredi passu, ut quae inferiorum ordinum pro­ducta simpliciora ferant, quo magis vero ad altioris vegeta­tionis dignitatem elevantur, viribus majoribus instruuntur, materias quoque multum compositas, differentes, genuinas, propignent; sic Lichenes, Algae, Musci et Fungi non ultra mucum producunt, Gramineae sub ipsis etiam tropis vix ' V

Next

/
Thumbnails
Contents