Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

DE VITA PLANTARUM IN GENERE. Qui oculis tam grate arridet amoenus foliorum viror, florum splendor et mira varietas ; qni nares feriunt suavissimi odores, qui gustum demulcent dulcissimi succi, quae corpus nostrum restaurant, morbos profligant, sanitatem reducunt — substantiae plantarum, e quibus animum poetarum inspirat suavissimus Apollo; quam in iis sapiens miratur: summa for­marum diversitas, ordinis uniformitas, artificiosa fabrica, mi- scela et motus multiplices, nec non cum macrocosmo commer­cium omnia haec sunt effectus unius vis, ejusdim vis, quae mineralia in crystallos cogit et dissolvit, quae aquarum moles in maribus volvit, quae terram concutit, hujus aheneam dis- rumpit crustam, fauces ejus ignivomas distendit aeres fulgure convellit, soles placide in orbita ducit, quae tandem hominem ipsum producit, innumeris, splendidissimisque facultatibus exornatum, et quam vim naturae — vitam — dicimus. Hujus tamen causam quaerentes ultimam, frustra desuda­mus, desudabimusque. Mens humana tamen non acquiescit, donec phaenomeno­rum omnium rationem reddat sufficientem, laeti ideo sequimur ideam, quam naturae philosophi hoc modo exponunt. Omne quod existit ex divino omnipotentiae spiritu emanat — ex vi naturae, quae semet solvendo ac uniendo, qua attractio et repulsio, contractio et expansio manifestat, continuo operatur, infinitam - materierum diversitatem producit, quas iterum de­struit, ut rursum nova entia inde generet, quae tandem serius aut ocyus ad supremam omnium scaturiginem reducit. Yis et materia eodem gaudent fonte, una ab alia separari nequit. — Materia ex conflictu virium adtractivarum et repulsivarum resultat, quatenus in spatio comparent; omnis igitur materia proportioni virium productivarum adaequata sit, sicut ex uni­verso vis qualitati materiae respondeat oportet. Quod ergo in 1*

Next

/
Thumbnails
Contents