Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

4 plantarum organismo vim vitalem dicimus, nil aliud est, ac peculiaris modificatio vis naturae ; haec vis vitalis in variis organis secundum variam eorum proprietatum vario modo manifestatur — peculiaris ergo vis non est, sed qualitas ma­teriae organicae, nec est proprie vis vitalis, quia per semet ipsam iners est, et potentiis externis indiget, quibus ad reac­tionem provocatur. Sunt vero potentiae haec: Calor, Lux, Aér, Electricitas et Solum. — Calorem vitam plantarum excitare et fovere ex sequentibus patet: semen in frigore non germinat, gemma non evolvitur, plantae ejus influxui expositae cito mori­untur, e contrario cum calore increscente increscit plantarum in- et extensio, uti hoc vegetatio sub tropis clare demonstrat. Ceterum gradus caloris, quem plantae exigunt: secundum variam eorum speciem variat ; sunt, quae nonnisi sub syrio fervidissimo proveniunt, dum aliae regione frigidiori laetantur et sub ipsa nive florent. Imo diversae plantarum partes, di­versam temperaturam exposcunt; sic scimus gemmas et flores frigoribus vernalibus non raro aduri, dum radices et trunci strenuissimae resistunt brumae. — Plantas autem vario caloris gradui adsuescere, ex exoticis nostro coelo acclimatisatis no­scimus ; immodicus tamen calor stimulo nimio vitam earum ita pessumdat, sicut omnis ejus defectus.-—Vegetabilia etiam proprium calorem (internum) extricant, quo semet contra potentias nocivas immunes tuentur, ita hyeme altiorem, aestate inferiorem, in penetralibus ostendunt temperaturam ac aér atmosphaericus. — Plurimum caloris evolvunt floris tempore et in hocce ipso, qui non raro pluribus gradibus illum atmo- sphaerae superat. — Lucis magnum in vegetabilia influxum quotidie observare possumus ; evigilante sole evigilat planta­rum regnum in novam quasi vitam, aperiuntur flores, folia elevantur, vires eriguntur, quae post ejus occasum retabuntur; multas plantas, flore, foliis et cormo motum solis prosequi videmus; arbores in medio svlvarum situati frondibus semet versus lucem elevant, dum in margine consistentes ramos in latus liberum protendunt; plantae in obscuro vegetantes sem­per in partem inclinantur, e qua lucis radii incidunt; C. Blu­me nbach observavit, germen solani tuberosi in cellario 20 pe­des versus fenestrulam, paucis radiis introitum concedentem, repisse. Ceterum intensitas lucis, quam variae plantae requirunt,

Next

/
Thumbnails
Contents