Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

§■ 75­Ab hac inflammatione brachii nil quidquam metuendum est; tantum linteolo sicco est illud obvolvendum, et adversus quamvis pressionem defendendum. Intra unum alterumve diem inflam­matio omnis disparet; si vero id non fieret, lin­teolo , aquae vegeto minerali immerso, fomentari deberet; et tunc brevi cessat inflammatio. Si exulceratio exorta fuisset, etiam illa, per usum hujus aquae , exsiccaretur. Si vero partes profundius depasceret, unguento e Mercurio prae­cipitato rubro parato utendum esset. §• 7& 4. Negotium inoculationis viris in arte ver­satis committendum. Qui vaccinationis opus cum fructu exercere intendunt viri, amore humanitatis vero animatos, intellectum scientiis excultum habeant, oportet. Nosse debent, quid Medici experti fuerint. Non ergo ludimagistris, obstetricibus, aut aliis in ar­te et scientia salutari medendi peregrinis negoti- tium inoculationis committendum est. Tantum Medici, qualitatibus requisitis instructi, atque prudentes Chirurgi possunt illud in commodum generis humani exercere. — Veritas huius asser­ti cuivis sequentia rite expendenti, sponte pa­tebit. 1. Liquoris variolosi procuratio, selectus et conservatio magnam requirit attentionem, quam ■ ab ' -'I5

Next

/
Thumbnails
Contents