Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

ab homine rudi incassum exspectaremus. Si ino» culatio Vaccinae rudibus committatur, admodum facile fit, ut in liquore varioloso mox defectum pati cogamur \ illum enim rudis homo colligere, et conservare ignorat , et occasione privat rei gnaros, 2. Variolam genuinam a spuria distinguere nequeunt, rudes, eo quod persaepe haec illi ad­modum similis videatur. Ergo et hic attentio Me­dici necessaria est, utpote qui continuum in dis­cernendis phaenomenis in corpore humano lor cum habentibus exercitium habet, 3. Quamvis Vaccina pro se nullum peculia« rem morbum excitet, iit tamen non raro, ut sub illius decursu, ex aliis causis subin accedenti­bus, antea non praevidendis, morbi exorian­tur, quibus tamen nonnisi Medicus mederi valet. 4 5 4. Doctrina de natura variolarum, earum- que inoculatione de die in diem maiora capit in­crementa, maiorem perfectionem. Sed hos pro­gressus tantum Medicus optime novit, et per su­as cognitiones in Vaccina inserenda felicior , quam quiscunque alter, esse potest. Dum ergo proles no­stras faciendae inoculatiqnis causa, rudibus tra­dimus, spoliamus simul eas a convenienti cura, cuius tamen sab manu prudentis Medici facti fu­issent participes. 5. Partes quaepiam Doctrinae de variolis ob­scurae adhuc sunt, quae lumen suum non nisi ab experientia multiplici ac assiduo Medicorum labore mutuabuntur. Dum ergo curam prolium no­44

Next

/
Thumbnails
Contents