Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)
4* §* 7aAliqui inoculationem emplastro vesicatorio instituunt.. Sed haec methodus commendari non potest, nam experientia docet tali ratione Vaccinam vel nullam vel spuriam, saepius vero profunda et turpia ulcera, provocari. §• 733. Inoculatorum debita cura habenda. Sub decursu Vaccinae curandum, ut quibusi vaccinam inseruimus, aerem purum, moderate calidum etiam procuremus. Et calor nimius, et frigus nimium noceret illis. Cibum potumque moderata quantitate sum- mere debent, ne ventriculum fors onerent. Secus omni cibo uti possunt, et potu , quo ante inocu-. lationem, in statu sano utebantur. § 74Peculiariter attendendum est, ne infantes variolam inoculatam fricent, deterant. Si enim hoc primis diebus contingeret, liquor inoculatus facile exterminaretur, effectusque Inoculationis e- maneret. Si vero hoc septimo aut decimo die accideret, saepe copiosus liquor absque ullo commodo efflueret, saepe vero ulcus profundum e- xoriretur , atque brachium magna inflammatione corriperetur, §• 75-