Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)
So lumbis accidit, tunc in glandulis inquinalibus solet tumor ejusmodi dolorificus suboriri. Sed .hic quoque sponte disparet. §• 4«- ' Die 12-i3 circumferentia rotunda notabiliter detumet, minor , complanatior, mollior et pallidior evadit, in centro concavitatis vesiculae punctum bruneum oritur, versus perifériám se- met extendens, ita, ut decimo quarto aut decimo sexto die iam integra vesica in crüstam rubro fuscam abeat, circa quam exuviae decidunt. §• 49Crusta rubro fusca remanet adhuc septem octove diebus , decidit dein sponte, vestigium sui in fovea rotunda relin*quens. Si vero crusta priusquam sponte decidit, sculpatur, aut frice- tur, recrudescit iterum, postmodum sua sponte decidua. Atque sic interea viginti quatuor ad summum intra 3o dies -decursui vaccinae finis imponitur. Raro tantum comparent pustulae in reliqua cutis superficie, ut jam antea memini. Ar t‘i culus quintus Variolae spuriae descriptio, §* 5o. Ouae diarhesim variolosam non delet vacci- na, spuria nuncupatur. Ori-