Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

3i Oritur apud homines, qui variolas aut com­munes, aut vaccinam perpessi fuere. Sed oriri potest etiam in talibus , qui vario­las necdum habuerunt, et quoniam hi contra pericula variolarum tali ratione non defendun­tur, ideo summe interest genuinae vaccinae a spuria discrimen bene novisse. §• Si­Vaccinae spuriae plures possunt esse cau­sae ; sic si liquor variolosus pro inoculatione ex variola spuria desummatur; si homo diarhesim variolosam non habeat ; si inoculatio nőn rite suscipiatur , punctura justo profundiori, aut em­plastro vesicante; si pro inoculatione adhibea­tur, liquor admodum antiquus, non bene conser­vatus , aere , calore aut luce corruptus, si infans vesiculam deterat; si illa pressione, punctione frequentiori aut profundiori laedatur, inflame- tur ita, ut liquor purulentus evadat; si liquor pro inoculatione adhibendus post nonum diem, et e medio vesiculae accipitur; ita etiam si inocula­tio ope crustae variolae iam induratae suscipi­atur, vaccinam spuriam enasci observamus. §. 52. Variolam spuriam a genuina ex eo facile di- Stinquere licet, quod in illa mutationes longe ci­tius sibi succedant, ac proin totus morbus citius finiatur. §. 53.

Next

/
Thumbnails
Contents