Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

29 Hac die apud plerosque, sed non omnes, fe­bricula observatur, calore aliquantulum exaltato, tristitia et lanquore semet manifestans , duabus usque sex horis durans, dein sponte, absque ullo pharmaco cessans. §• 45. Die sexta margo variolae rubescens ultro extenditur, vesicula quoque meditullium occu­pans increscit. §• 46­Nono vel decimo die margo rubicundus val­de , saepe ad unum aut duos etiam pollices ex­tensus conspiciturj cutis rubens, tumida et du­ra est, quemadmodum in vera inflammatione, vesicula liquore pellucido turget, et mole pisum adaequat; oculo accuratius investigata cavitatem internam in plures cellulas, tenuissimis mem­branulis a centro versus perifériára radiatim di­vergentibus , distinctum exhibet. Haec phaeno­mena pustulam jam perfectam significant. His diebus etiam observatur, apud omnes inoculatos fere, febricula, sed quae sponte ite­rum disparet. §• 4 7* . Decimo, undecimo die apud plerosque non tamen omnes, quandoque iam die septima glan­dulae subaxillares dolent, tument etiam, si ino­culatio in brachio suscepta est. Si vero haec in Ium-

Next

/
Thumbnails
Contents