Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

23 Circa Vaccinam vero vix aliqua morbosa exoritur mutatio. Die quidem quinta,sexta, nona, decima persentiunt equidem inoculati calorem alfquem solito maiorem, qui tamen intra aliquot horas sponte disparet, nec spasmos, nec ulla a- lia periculosa symptomata unquam excitavit, nec consveta illis hilaritas cessat. Celeberrimi inoculatores testantur, se pro suis variolosis, numerosissimis licet, ne gutta quidem medicinae eguisse. Idem et ego, propria doctus experientia asserere valeo. Nam ex inocula­tis, quorum tamen sat numerosos habebam, nul­la morbosa comparuerunt symptomata, neque ideo necessitas ulla aderat medicinam variolosis exhibendi. §• 34. Si ergo vaccinae inoculentur, necessum non est, ut parentes continuo ad latus prolium sua­rum vigilent, consvetis laboribus secure, absque ullo ingruentis periculi formidine, vacare possunt, nam vaccina proles in nullum morbum coniicit. Nec proin necessaria est quotidiana variolosi per medicum facienda visitatio. Satis est illum ter per decursum totius vaccinae vidisse. Medicus er­go numerosos habere potest inoculatos, quin ta­men propterea in reliqua occupatione sua detri­mentum pati cogantur. Unde sequitur, huius bo­ni non tantum ditiores, sed et miserioris sortis homines posse, imo omnes hominum debere fie­ri participes, nam tantum tali modo nobilissimus, qui §. 33-

Next

/
Thumbnails
Contents