Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

z4 qui per inoculationem intenditur finis, totalis ut- pote variolarum eliminatio obtineri, tandem ali­quando potest. 3) Nulla vaccinae noxia sunt consectaria. Variolae communes, si vitae pepercerant, saepius per inductos tali ratione morbos ita de­formarunt corpus, ut pro residua parte vitae ni­si aerumnae tristiaque remanserint: hos visu, alios auditu spoliavit, hos mutos, alios hebetes reddidit, hos facie, quam placida prius linea­menta commendarunt ut amabilem, foede detur- pavit, alios spasmis, cariei, phthisi pulmonali et hydropi reddidit obnoxios. Post vaccinam vero nullus morbus observa­tus est. Jenner novit homines, qui ante viginti quinque, viginti septem, triginta et quinquaginta tres annos perpessi fuere vaccinam, et tamen tan­to tempore nullus plane peculiaris morbus sub­secutus est. Jam nunc medici octodecim a Jenne- ro annis, per universum, qua patet, orbem ter- raqueum exercent vaccinae inoculationem, et hac­tenus saltem ^nullus e tot millibus , vel semel periculosa consectOT& observare potuit. §• 35. §• 36. §• 57-

Next

/
Thumbnails
Contents