Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)

19 rem organorum respirationis torporem, aeris et lucis in cutim nimis sensilem, efficientiam, et quae priores gi­gnunt causas: partum difficilem, etc. adnectit Hufeland. Quae morbum huncce notant, symptomata essentia­lia, in cohibita circulationis et respirationis functione, restricta simul consistunt irritabilitate, ob tamen variam, quae huic malo opitulatur, causam, hinc et therapiae mo­dificationem species ejus plures ad: asphyxiam cex debi­litate, congestione, velet suffocatione reducere, singu- lasque harum propriis non incongruum erit signare co­loribus. §„ 26. Asphyxiam ex debilitate signant: motuum muscularium defectus, pallor faciei et reliqui corporis, artus dehiscentes, dependens inferior mandibula, labio­rum livor. — Medemur huic malo, per intermissam aliquo tempore funiculi umbilicalis deligationem, fomentationem corporis ope pannorum calefactorum, frictionem, balneum tepidum, aeris inflationem, clysmata, stillicidium aquae scrobiculo cordis, vel et irritamenta naribus admota. Congestio apparet: e facie turgida, praerubra, cae- rulescente, maculas cutis lividas, quibus saepe et corpo­ris calor accedit, arteriarumque umbilicalium tangitur pulsatio. Ad duo circiter cochlearia e funiculo umbilicali emissus sangvis praecipium in hoc casu remedium. Suffocationis signum est: muciin cavo oris accumu­latio respirato strepituosa, ad quod malum sufferendum emitici, e. g. vini antiin. a guttis 5—10, vel Ipecacuanhae ab 1—2 grana, quae si deglutiri, non possint secundum mentem Hufelandi injici debent, adplicatio, tumque exi- citantium sufficiet usus. Icterus. §. 27. Icterus neonatorum discolorationem cutis, con­junctivae bulbi, faciei vel et totius corporis neonati fla­2*

Next

/
Thumbnails
Contents