Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
bus tamen aliorum experientia minime annuit. §. 2. Relatio Auri ad organismum humanum. Virtus Auri, quantum ex experimentis cum eodem huc usque institutis patet , est solvens, vitam cordis et arteriarum intendens, vegetationem luxuriantem refrenans, materierum organicarum abnormi cohaesio- ne peccantium resolutionem, resolutarum resorptionem , se- et excretionem promovens , simulque vitae plasticae characterem saepe specificum imprimendo, morbosam ejus metamorphosin limitans, atque exstinquons. Elucet inde aliquam intercedere inter Aurum et Hydrargyrum quoad agendi modum similitudinem, quin tamen utrumque eundem exerat effectum. Resolutio enim usu Auri inducta, lente solum, et cum minore materiei organicae destructione procedit, et semper (exceptis rarissimis casibus) conjungitur cum exagitatione febrili, per horripilationes, dolores artuum, partium morbo adfectarum, dorsi, et scrobiculi cordis, per insequentem aestum, cutis siccitatem, pulsum concitatum, plenum, fortem, cephalaeam, sitim, in quietudinem, pervigilium et caet. conspicua, excretioni- bus deinde criticis solemnibus stipata. Ex 5