Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)

6 his maxime constans est diuresis larga cum urinis sedimentum lateritium vel griseum deponentibus, quam ob vim jam veteres Aurum in morbis cum imminuta urinae se- et excretione incedentibus, in usum tra­xerunt. In regionibus meridionalibus aeque constans est diaphoresis adaucta. Saepe quo­que comparet ptyalismus, multum tamen, a salivatione usum Hydrargyri insequente distinctus. Haec enim saporem reddit me­tallicum, acerbum, nauseosum, cibis quo­que et potulentis communicatum, salivam glutinosam tenacem, parietibus cavi oris adhaerentem , gingivam tumidam , spongio­sam, dentes vacillantes, concomitantibus si­mul ulceribus impuris phagadaenicis ; quae omnia artis solum auxilio cedunt. Ptyalis­mus vero'usu Auri inductus salivam educit insipidam, tenuem, facile effluentem, ma­sticationis et deglutitionis difficultatem nul­lam, et levem solum gingivae et linguae inflammationem, vel aphtas superficiales cau- santem, et*absque omni artis interventu ite­rum cessat. Rarior est diarrhoea critica, hinc inde tamen accedens. Excretionibus his recto tempore, post usum nempe Auri sat diu protractum intrantibus, et quanti­tate atque qualitate debita procedentibus, producta variarum dyscrasiarum resolvun­tur, et resorpta per atria memorata, vel

Next

/
Thumbnails
Contents