Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)

22 et difficultatem illud adservandi et linguae infricandi mox cum Auro muriatico natro-, nato commutavit. H^endt tamen in lue sy­philitica, uti et plitysi tracheali et tubercu­losa, nondum ad summum evecta, in unione cum parvis venaesectionibus effieacissimum invenit. Helm usu ejusdem magnam scirrhi lin­guae emendationem obtinuit. Secundum Grötzner contra hydropem, dolores osteo- copos, exostoses, indurationem et scirrhum indolis syphiliticae, herpetem exedentem, incontinentiam urinae etc. egregios praestat effectus. Dosi majori adsumlum , sensum pressionis in scrobiculo cordis, animi deli­quia, vomitum, diarrhoeam, pulsuum con­citationem, difficultatem respirationis, ptya­lismum indolis supra descriptae, imo convul­siones et mortem producit. Etiam externus ejus usus cautus sit, opportet; cum Grötz­ner ex unguento Aurum muriaticum ad par­vam solum quantitatem continente, pectori illinito, symptomate omnia pleuritidis com- parere observavit, quae lente solum adpa- ratui antiphlogistico cesserunt. §♦ 20. Adhibetur ad decimam sextam, duode­cimam vel octavam grani partem, vel in aqua quadam aromatica solutum Cquae tamen so-

Next

/
Thumbnails
Contents