Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
15 petrantes. Unicum, quod restat incojnmo- dum, est, quod lingua tota die colore nigro imbuta maneat. Alii salivam, frictione elicitam, vel ipsum pulverem in dosi memorata de- glutire suadent. Hahnemann pulverem Auri cum saccharo lactis contritum, sed dosi ho- moeopathica propinat. In illis casibus, ubi status linguae et cavi oris irritativus, frictiones vetant Niel mixtum ex grano uno Auri per Hydrargyrum divisi, et drachma dimidia pinguedinis plagae colli, ope vesicantis epidermide orbatae, bis de die adplicat, do- sim Auri successive ad grana duo augendo, vel et cum fortiori Auri praeparato commutando. Ulceribus cutaneis , et excrescentibus, vel cum saliva , vel cum pinguedinis Uncia ad gr. xjj — dr.j remixtum adplicatur. Ad eandem dosim syrupo unitum ulceribus faucium penicillo illinitur. §. II. Oxydum Auri. Ad obtinendum hoc praeparatum, Aurum purum in quadruplo aquae regiae solvitur, solutionem calore ab initio moderato, serius vero ad ebullitionem usque aucto, adjuvando, quae deinde calore modico ad siccum usque evaporatur. Sal obtentus iterum in aquae destillatae partibus 12—15 solvitur, et liquido colato, eo usque solutio