Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
16 lixivae carbonicae diluta instillatur, donec haec quidpiam praevalens chartam exploratoriam curcuma tinctam brunescentem reddat. Fluidi hujus calor nunc ita augetur, ut ad illum aquae bullientis proxime accedat; dein ab igne remotum per aliquot horas quieti committitur. Sedimentum hoc modo praecipitatum, filtro collectum, aqua destillata bene abluitur, et siccatur, in vasis probe clausis, et luci subtractis adservandum. Pulverem refert coloris profunde fusci, odoris expertem , saporis vix ullius, aqua insolubilem, qui ab acidis pluribus facile solvitur, et luci, aut calori majori expositus in Aurum metallicum reducitur, unde etiani recenti in statu majorem exerit efficaciam , quam diutius adservatus. Minus caule paratum Aurum muriaticum continere potest, quod solutio hujus praeparati, argento nitrico tentata, praecipitato, quod dimittit, albo, prodit. §. 12. Virtus Auri oxydati est eadem, quam Auro in genere tribuimus, fortior tamen metallo, et mitior salito. Convenit individuis sensilioribus, et feminis, quae Aurum muriaticum aegrius ferunt. Attamen dosi etiam moderata tormina, et diarrhoeam saepe cau- sat. Juxta W estring labiis pudendis frictio