Városi katholikus algymnasium, Kiskunfélegyháza, 1885

14 nem vitéz katonát, hanem társalgót keresett, Tibullusnak rosszul esik a háború zaja; ezen elegiában tehát sötét színekben festi a háború veszétyeit és kívánkozik a béke és a csendes falusi élet után. lm az elegia szövege :-A. iLá/bor-u/bajn.. Tibullus I. 10. Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses ? Quam ferus et vere ferreus ille fuit! Tum caedes hominum generi, tum proelia nata, Tum brevior dirae mortis aperta via est. An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra 5 Vertimus, in saevas quod dedit ille foras? Divitis hoc vitium est auri; nec bella fuerunt, Faginus adstabat cum scyphus ante dopes. Non arces, non vallus erat, somnumque petebat Securus varias dux gregis inter ovis. 10 Tunc mihi vita foret dulcis, nec tristia nossem Arma nec audissem corde micanto tubam: Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hortis Haesura in nostro tela gerit latera. Sed patrii servate Lares: aluistis et idem, 15 Cursarem vestros cum tener ante pedes. Neu pudet prisco vos esse e stipite factos: Sic veteris sedes incoluistis avi. Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu Stabat in exiqua ligneus aede deus. 20 Hic placatus erat, seu quis libaverat uvam, Seu dederat sanctoe spicea serta comae: Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat Postque comes purum filia parva favum. At nobis aerata, Lares, depellite tela, 25 Hostiaque e plena rustica porcus hara. Hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput. Sic placeam vobis: alius sit fordis in ai-mis Sternat et adversos Marte favente duces, 30 Ut mihi potanti possit sua dicere facta Miles et in mensa pingere castra mero. Quis furor est atram bellis arcessere mortem? Imminet et tacito clam venit illa pede. Non seges est infra, non vinea culta, sed audax 35 Cerberus et Stygiae navita turpis aquoe: Illic rescissisque genis ustoque capillo Errat ad obscuros pallida turba lacus. Quam potius laudandus hic est, quem prole parata Occupat in parva pigra senecta casa! 40

Next

/
Thumbnails
Contents