Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925
8 túrba hominum omnis aevi me videndi cupidorum undique affluet. Commeatuin igitur intercludi iussi, ne tibi incommodarent. Quantum officium! Caesar oculos circumferens voce aspera fortique dixit: calida lavari cupio. Ciceronem adfuisse ad imperandum crederes. Repente tamen voce leniore perrexit: posito hypocausim esse calefactam neque ullam exhibiturum esse hoc molestiam. Semper calefacta est, semper, affirmabat Cicero paene serviliter. Utere, quaeso, et servis nostris. Benique, respondit Caesar, servos mecum duxi; simulque innuit Arabi et Aethiopi, hominibus oculorum torvitate terribilibus, qui veste acriter coccinea et crocea erant induti. Caesar veloci oculo rursus percurrebat porticum et Modesta munde nitideque vestita, quae una cum marito columnas frondibus ornabat ocellisque suis loquacibus in Caesare stupebat, primo aspectu admirationem eius excitavit. Sed priusquam se ex stupore coliigeret Terentia salute data redditaque cum illa repente discessit. Uxor Ciceronis alta sed durius incedebat lentis passibus; stóla eius cumatilis auro plumata ad imos usque pedes erat demissa, cuius extremam partém instita subsuta ambiebat. Coma in suggestum composita margaritarum linea erat substricta. Collum monili aureo ornatum erat absque auribus elenchi pendebant. * Dum hospites se lavabant, Cicero in cubiculum se contulit, ut vestimenta mutaret. In animo habebat maximam continentiam adhibere summaque dicendi moderatione uti. Nisi Caesar — qui rerum potitur — mentionein rerum publicarum facérét, sibi verbum omnino de iílis facere nullum liciturum esse. A balneo diligens erus villám ostendebat hospitibus, granaria, praesepias laxas, bubile, equile, ovile, pastionem villaticam, vivarium, hortum olitorium, pomarium et vinetum, exinde viridarium, aquas salientes, ambulationem pressis varieque tonsis viridibus inclusam, signa palliata ibidem posita et praetorio adiacentem turrim ad prospectum capiendum erectam hederaque pererratam. Quibus lustratis Cicero cum Caesare Brutoque in bibliothecam ibat. Hercle, volumina litterarum in loculamentis, dixit iocose Caesar, simillima sunt columbis in columbario nidificantibus. Sunt ista, respondit hilare Cicero, sed enim columbae meae non incubant, egomet ipse incubo columbis. Brutus oculis titulos voluminum lustrans alacer acclamat: en vera et pura sapientia Graeca! Caesar vultus severos induit et huius sanctitatem loci summa cum reverentia attigi, inquit, nam museum Ciceronis est sedes Musaruin, est templum mentis publicae. Quod erat magnifice dictum. Vultus senilis Ciceronis ad punctum temporis iuvenili vigore vivescit veluti cum ruptis nubibus fulgur emicans percurrit lumine nimbos. Caesar repente nares corrugat, quibus fetidam glutinis auram hausit. Namque conclave lotum odoré glutinis erat perfusum. Volumina sententiarum Ciceronis plena, quorum singulae paginae paulo ante erant conglutinatae, super pavimentum iacebant evoluta. Brutus, iuvenis taciturnus extemplo genibus positis se demisit et cupidus legebat, quae Cicero mane dictavit. Et ciceró libenter cum illo