Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925

9 familiarem seruisset sennonem, nisi Caesar inquisivisset in eum, quae proxime sibi facienda viderentur. Quae investigatio bilem movit Ciceroni. Paullum abfuit, quin contra interrogaret eum, quid consilii esset in posterum. At conscius erat sibi hoc facere non licere. Caesar enim fűit homo rari aditus, qui omnia sua occulta dissimulabat, cuius autem cumque occultissima acumine ingenii facile perspexit. ttaque Cicero, ut sermonem aiio transferret, de suis studiis litterarum orsus est loqui: Propone tibi Graecas litteras tam multas doctrinas et eruditiones continentes, quae in omnibus fere gentibus Ieguntur, cum Latinae suis exiguis finibus sane contineantur. Quam multa milia voluminum Graecorum argumenti ingeniosissimi! Quam parva initia Latinarum imprimis de philosophia litterarum! Quam ob ram equidem philosophiam, quam vivendi doctrinam usque ad nostram memóriám vita magis, quam litteris persecuti sumus, ex Graeco fonté in Latinum transferre et illustrare volo. Quod quidem recte facies, respondit Caesar. Nolim otio litterato careas! Neque enim quisquam te elegantius intervalla negotiorum privatorum otio dispunxit. Quibus dictis Cicero rursus exarsit in iras. His admonet me — sic cum animo cogitabat — ut diuturno otio me involvam. ltaque pláne iam frigeo et iaceo. Actum est de me! Libros tuos de Republica cognovi, perrexit Caesar. Probasne illos, interrogavit eum Cicero avidus. Vanae species atque opiniones, respondit neglegenter Caesar. Quae tamen omnes ad futura spectant! Vellem consilia mea benignis auribus accepta essent! Utinam qui nunc sunt homines suas rationes bono publico ne praeferrent. Sed igitur qui sunt hodie, qui sciant, quid proximis, quid reipublicae debeant. Ideo in animum induxi non tantum ius civile, sed etiam officia hominis pluribus libris complecti. Discant tandem oportet Romani se homines esse inter homines. Félix tu, qui hisce imaginibus credas, respondit Caesar frigidé­Quid censes naturam deorum et fátum ? Credisne omnino deos esse? Unius in fidem committamus nos an piurium? Caesar canticum militare cantilabat ridensque dein respondit: Ego mihimet ipsi confido, nihil supra scio. Sed est etiam fátum, urgebat eum Cicero. Habemusne liberam voluntatem atque arbitrium agendi ? An necessitate divina coacti agimus ? Quae enim, hercle, perdifficiles et magnae quaestiones sunt. Sapientis est quaestiones instituere, quibus mens et ratio exercentur, quaestiones, quae ad móres saeculi magnam vim habent. Quae scilicet animis imbecillis sunt hami, quos vorant et laquei, in quos incidunt: validis autem sunt tantum aranea, quae negligunt et pro nihilo habent. Pláne vir facit, ut populus velit, quae ille ipse vult et gaudet sibi, cum philosophi dicunt vocem eius etiam vocem Dei esse. Repente risus Mamurrae extrinsecus auditur. Caesar sermone abrupto celeriter exiit de bibliotheca. Cicero autem demisit se ad aurem Bruti librum de Finibus legentis et dixit: Tu, mi Brute, familiariter uteris illo. Quam habes spem? Dic mihi raptim. Omnis res nunc ex ratione agendi illius pendet. Servabitne leges iuraque nobilitatis atque plebis ? Pecuniam publicam ex aerario corripuit! Reponetne illám in aerario? Sane reponet, respondit Brutus lente. Noli animo angi. Ignominiam, si quam inferret nobis, ego aeque atque tu omni vi depelleremus. Nunc ebrius est dulci fortuna, si iterum sobrius fuerit, naturalis eius bonitas

Next

/
Thumbnails
Contents