Premontrei katolikus gimnázium, Keszthely, 1925

3 Tiro tdcite subridens vultu tristi patronum suspexit, sed dicto citius iterum fasciculis epistularum pulverulentis totum se abdidit. Namque ille magnam litterarum multitudinem missarum allatarumque digessit. Cicero ad librarics conversus sic statim incepit: »Tantus est innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit, quin ad eas res hominum natura, nullo emolumento invitata, rapiatur. Videmusne, ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur ? ut pulsi requirant et aliquid scire se gaudeant? ut aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque eiusmodi spectaculis teneantur ob eamque rem vei famem et sitim perferant ? Quid vero ? qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis nec rei familiaris habere rationem ? omniaque perpeti, ipsa cognitione et scientia captos? et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem«. Mandatisne scriptis, quae dixi? Cicero in dictando digitis interdum concitatus concrepat, crebro commutat status oculosque errantes modo huc illuc circumfert, modo attoilit ad cameram acsi inde illuminationem exspectet. Maestum lumen coruscat in oculis eius glaucis; gravissimo animi dolore affectus et vehementer defessus esse videtur. Quin etiam publico hodie mane abstinuit, quia omnia circum undique milites Caesaris tenent, a quibus animus eius abhorrebat. »Mihi quidem Homerus — perrexit dictare — huiusmodi quiddam vidisse videtur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit. Neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent.« Vix ea fatus erat, cum repente aperitur ianua. Salvere te iubeo, Domine, dixit tabellarius intrans. Et tu salve, respondit Cicero. Omnia, quae iussisti, attuli, dixit tabellarius simulque sarcinam deposuit. Nubila frons Ciceronis explicatur et ex oculis repentinus gaudii fulgor emicuit, dum litteras ab argentario re et ratione secum coniuncto missas legebat: labefactam nuper in foro fidem rationesque pecuniarum iterum in integrum esse restitutas, usuram adeo levatam, ut pecuniae mutuae sine ulla difficultate solvi resque familiares, quin aliquid venderetur, componi posse. Laetam tamen animi affectionem necopinatus dolor excepit, cum epistulam a Tullia, carissima filia, acceptam resignaret, quam alienis digitis scriptam tremula voce legebat: Tulliolam gravissimo morbo correptam lecto teneri, valetudinem in dies ingravescere, febrim increscere. Dii invident filiolae, deliciis meis, acclamavit Cicero perlectis litteris; timeo, ne vita adimatur! lnter tabulas a tabellario allatas fűit quaedam epistula, qua animus eius contristatus novis affectus est sensibus. luvenis quidam in Ciceronem bene animatus sc.ripsit inter alia: se summám cepisse voluptatem ex orationibus in Catilinam habitis, quae in circulo sodalium toties declamarentur, ut omnes iam memoriter scirent. Se in magna spe esse eum brevi rediturum Romám, ubi optimus quisque summo cum gaudio eum exciperet. Ex ore sensu litterarum permoti sua sponte excidunt verba sedecim annis ante in senatu tanto impetu intonata: Quousque tandem abutere Catilina... Et recordatio sui consulatus rerum tam magni momenti pleni avertit paulisper cogitationes tristes ab filiola aegerrima.

Next

/
Thumbnails
Contents